non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram
adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et
nullus interesset alienus agnitioni mutuae
elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii
omnisque domus Pharaonis
et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus
vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti
ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum
accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem
vendidistis in Aegypto
nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod
vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit
me Deus ante vos in Aegyptum
biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc
quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti
praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas
ad vivendum habere possitis
non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui
fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius
ac principem in omni terra Aegypti
festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec
mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae
terrae Aegypti descende ad me ne moreris
et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui
et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa
quae possides
ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt
famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides
en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod
os meum loquatur ad vos
nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae
vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me
cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris
sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius
osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit
super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum
auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis
venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis
familia eius
dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens
onerantes iumenta ite in terram Chanaan
et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad
me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam
terrae
praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad
subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite
patrem vestrum et properate quantocius venientes
ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes
opes Aegypti vestrae erunt
fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit
Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in
itinere
singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero
dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis
tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis
asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et
totidem asinas triticum in itinere panesque portantes
dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne
irascamini in via
qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad
patrem suum Iacob
et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur
in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans
tamen non credebat eis
illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset
plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius
et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit
vadam et videbo illum antequam moriar